• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 4

IIIª q. 85 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod subiectum poenitentiae non sit proprie voluntas. Poenitentia enim est tristitiae species. Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo poenitentia est in concupiscibili.

IIIª q. 85 a. 4 arg. 2

Praeterea, poenitentia est vindicta quaedam, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Sed vindicta videtur ad irascibilem pertinere, quia ira est appetitus vindictae. Ergo videtur quod poenitentia sit in irascibili.

IIIª q. 85 a. 4 arg. 3

Praeterea, praeteritum est proprium obiectum memoriae, secundum philosophum, in libro de memoria. Sed poenitentia est de praeterito, ut dictum est. Ergo poenitentia est in memoria sicuti in subiecto.

IIIª q. 85 a. 4 arg. 4

Praeterea, nihil agit ubi non est. Sed poenitentia excludit peccata ab omnibus viribus animae. Ergo poenitentia est in qualibet vi animae, et non in voluntate tantum.

IIIª q. 85 a. 4 s. c.

Sed contra, poenitentia est sacrificium quoddam, secundum illud Psalmi, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed offerre sacrificium est actus voluntatis, secundum illud Psalmi, voluntarie sacrificabo tibi. Ergo poenitentia est in voluntate.

IIIª q. 85 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod de poenitentia dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod est passio quaedam. Et sic, cum sit species tristitiae, est in concupiscibili sicut in subiecto. Alio modo, secundum quod est virtus. Et sic, sicut dictum est, est species iustitiae. Iustitia autem, ut in secunda parte dictum est, habet pro subiecto appetitum rationis, qui est voluntas. Unde manifestum est quod poenitentia, secundum quod est virtus, est in voluntate sicut in subiecto. Et proprius eius actus est propositum emendandi Deo quod contra eum commissum est.

IIIª q. 85 a. 4 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia secundum quod est passio.

IIIª q. 85 a. 4 ad 2

Ad secundum dicendum quod vindictam expetere ex passione de alio pertinet ad irascibilem. Sed appetere vel facere vindictam ex ratione de se vel de alio, pertinet ad voluntatem.

IIIª q. 85 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod memoria est vis apprehensiva praeteriti. Poenitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad appetitivam, quae praesupponit actum apprehensivae. Unde poenitentia non est in memoria, sed supponit eam.

IIIª q. 85 a. 4 ad 4

Ad quartum dicendum quod voluntas, sicut in prima parte habitum est, movet omnes alias potentias animae. Et ideo non est inconveniens si poenitentia, in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis animae operatur.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Der Wille ist der Sitz der Buße.

a) Das scheint nicht. Denn: I. Die Buße ist eine Art der Trauer; also ist sie in der Begehrkraft. II. Sie ist eine Art Rache oder Vergeltung; also ist sie in der Abwehrkraft, wozu der Zorn gehört. III. Das Vergangene ist der Buße eigenster Gegenstand. Also ist sie im Gedächtnisse. IV. Nichts wirkt außer da, wo es ist. Also ist die Buße in allen Seelenkräften; denn sie treibt aus allen heraus die Sünden. Auf der anderen Seite ist die Buße ein gewisses Opfer, nach Ps. 50.: „Ein Opfer Gott gegenüber ist ein zerknirschter Geist.“ Opfer darbringen aber ist ein Akt des Willens, nach Ps. 53.: „Aus meinem Willen heraus will ich Dir opfern.“ Also ist die Buße im Willen.

b) Ich antworte, als Leidenschaft betrachtet sei die Buße oder Reue, als eine Trauer, in der Begehrkraft wie in ihrem Sitze oder Subjekt. Als Tugend ist sie eine Gattung in der Gerechtigkeit. Also ist sie wie diese (I., II. Kap. 56, Art. 6.) im Willen als in ihrem Sitze oder Subjekte. Und ihre eigentlichste Thätigkeit ist das Vornehmen oder das Wollen, zu bessern das, was gegen Gott begangen ward.

c) I. Dies ist die Buße als Leidenschaft. II. Aus Leidenschaft Vergeltung oder Rache erstreben, gehört zur Abwehrkraft. Auf Grund der Vernunft dies erstreben, gehört zum Willen. III. Die Buße hat zur Voraussetzung das Auffassen von etwas Vergangenem von seiten des Gedächtnisses; ihr eigenster Akt aber ist das Wollen der Besserung; also ist sie im Willen. IV. Der Wille setzt in Bewegung oder Thätigkeit alle Kräfte der Seele; also kann die Buße im Willen ganz wohl, als etwas von ihr Gewirktes, zur Folge haben für alle Seelenkräfte die Entfernung der Sünde.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung