• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXVII.

[1] Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Iohannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus, virgines scilicet significans et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. [2] Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. [3] Itaque Esaias, docens quale ieiunium dominus elegerit, cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur: non subsericam utique nec pallium sed carnem volens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. [4] Adec nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. [5] Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. [6] Quod cum ita intellegi congruat----ecquae enim ab ira dei cellariorum nos refugia servabunt?----hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro in quo ante iram fuerit inlata: nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy