• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LVIII.

[1] Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum: nihil aeternum nisi post resurrectionem: Aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. [2] Proinde et Iohanni angelus, Et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum: utique ex isdem oculis qui retro fleverant quique adhuc flere potuissent si non omnem lacrimae imbrem indulgentia divina siccasset. [3] Et rursus, Deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus: igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per immortalitatem. [4] Si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo auferentur nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? [5] Ubi casus adversi apud deum, ubi incursus infesti apud Christum? Ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? Ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna vel fatum? Quae resuscitatis plaga post veniam, quae reconciliatis ira post gratiam? Quae infirmitas post virtutem, quae imbecillitas post salutem? [6] Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, [7] quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara quanquam Iudaeis aliena laeserunt, [8] quod Ionas devoratus a belua maris in cuius alvo naufragia de die digerebantur triduo post incolumis exspuitur, [9] quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? [10] Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et deum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique et conservatorem cuius etiam vestimenta etiam calciamenta protexit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy