• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LXII.

[1] Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponet: Erunt, inquit, tanquam angeli: si non nubendo quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt edendo et bibendo et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem salva intus substantia propria. [2] Igitur si angeli, facti tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, [3] non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli sollemnibus spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne quia non in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint quia non et in sollemnibus spiritus? [4] Denique non dixit, 'erunt angeli', ne homines negaret, sed 'tanquam angeli', ut homines conservaret: non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy