• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LXIII.

[1] Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem, qui utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparavit. [2] Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro: non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso: habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem: ut collactanea comitabitur. [3] Sed caro est sponsa, quae in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem passa est. Huius interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur: habet et caro secessus suos interim, in aquis in ignibus in alitibus in bestiis. [4] Cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram, quasi per ambages resorbebitur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis: vere tunc compos mali quod evasit, et boni quod invasit. Quid, anima, invides carni? [5] Nemo tam proximus tibi, quem post deum diligas: nemo magis frater tuus quam quae tecum etiam in deo nascitur. [6] Tu potius illi exorare debueras resurrectionem: per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum si odisti cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuevisti, proinde et ipsum sermonem dei qui caro factus est vel stilo vel interpretatione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. [7] Atenim deus omnipotens, adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. [8] Nam quia haereses esse oportuerat ut probabiles quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris revincibiles. [9] Sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, immo et veteres eorum caespites vellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quantas volunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto inundantem. [10] Cuius si hauseris fontem, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum: resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigeraberis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy