• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

VIII.

[1] Videlicet nunc ut uir et sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae grauitatis propter metum debitum Deo detrahuntur? [2] Siquidem et uiris propter feminas et feminis propter uiros uitio naturae ingenita est placendi uoluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit: barbam acrius caedere, interuellere, circumradere, capillum disponere etiam colorare, canitiem primam quamque subducere, totius corporis lanuginem pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulueris cuiusdam aspritudine leuigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo, adempta placendi uoluntate, per luxuriae uacationem omnia illa ut otiosa ut hostilia pudicitiae recusantur. [3] Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi grauitas, adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine grauitate, tractabimus? Quomodo autem grauitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione seueritas circumferatur?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Cultu Feminarum
Translations of this Work
On the Apparel of Women Compare
Über den weiblichen Putz (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy