• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

XII.

[1] Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est si quae sacerdotes pudicitiae dicimini impudicarum ritu procedatis cultae et expictae. Aut quid minus habent infelicissimae illae publicarum libidinum uictimae? Quas, si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas cotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequauit. [2] Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa ciuitas ualida quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi. [3] Thamar illa, quia se expinxerat et ornauerat, idcirco Iudae suspicioni uisa est quaestui sedere adeoque sub uelamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et uoluit et compellauit et pactus est. Vnde addiscimus aduersus congressus etiam et suspiciones impudicas prouidendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me quod auersor? Cur non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia uulneretur? Liceat uideri pudicam, certe impudicam si licet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Cultu Feminarum
Translations of this Work
On the Apparel of Women Compare
Über den weiblichen Putz (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy