• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XVII.

[1] Vnici dei status hanc regulam uindicat, non aliter unici nisi quia solius, non aliter solius nisi quia nihil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum; sic omnia post illum, quia omnia ab illo; sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet: Quis cognouit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique, quia nulla uis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. [2] Porro si de aliqua operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy