• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XIX.

[1] Sed et ad originale instrumentum Moysi prouocabo unde et diuersa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui uideretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium in quo deus fecit et caelum et terram aliquid uolunt fuisse quasi substantiuum et corpulentum quod in materiam interpretari possit. [2] Nos autem unicuique uocabulo proprietatem sum uindicamus, principium initium esse et competisse ita poni rebus incipientibus fieri; nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri; ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius substantiae nomen. [3] Iam nunc si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito[que] sic praefatur scriptura[m]: In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset: 'In fine[m] fecit deus caelum et terram', si post uniuersa fecisset. Aut si principium a

  • qua substantia est, erit et finis aliqua materia. [4] Plane licebit etiam substantiuum aliquid principium esse alii rei quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae, sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter quam uolumus principium alterius rei. De cetero si sic ponamus uerbi gratia: 'In principio fecit figulus peluim uel urnam', iam non materiam significabit principium, non enim argillam nominaui principium, sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit exinde facturus et cetera; ad ordinationem operum principii uocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. [5] Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii uocabulum, quod est arch[i]e, non tantum ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et archontes dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur; in principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.

  • pattern
      Print   Report an error
    • Show the text
    • Bibliographic Reference
    • Scans for this version
    Editions of this Work
    Adversus Hermogenem
    Translations of this Work
    Against Hermogenes Compare
    Contre Hermogène Compare
    Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

    Contents

    Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
    Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

    © 2025 Gregor Emmenegger
    Imprint
    Privacy policy