• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXIV.

[1] Reuertor nunc ad singulos articulos per quos putauit significatam esse materiam et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non inuenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrena appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota, quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae uindicarem cuius et proprium, in qua magis notum est, uel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materia, communicare possem, si uellem. Cum enim non extat proprium uocabulum eius rei cui commune uocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, et si materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy