• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXXIII.

[1] Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit ---- inter scripturas enim dei inuenire non potuerit ---- satis est quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat; quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil inuenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. Etiam si quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. Huiusmodi origines rerum ex his prolatarum potero materias appellare sed factas a deo et ipsas.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy