• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXXV.

[1] De cetero uero statu[m] materiae etsi non est retractandum ---- prius enim erat ut eam esse constaret ----, tamen ac si constiterit persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus statu consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. [2] 'Prima', inquit, 'facie uidetur nobis incorporalis esse materia, exquisita autem ratione recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis.' Quae est ista ratio recta quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis sit necesse est ---- ut concedam interim esse aliquid incorporale, de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque ----; certe post corporale et incorporale nihil tertium. [3] Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiauit, nec corporalem materiam nec incorporalem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy