• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXXVIII.

[1] De situ materiae id tracto quod et de modo, ut peruersitatem tuam traducam. Subiacentem facis deo materiam et utique locum illi qui sit infra deum. In loco ergo materia; si in loco, ergo intra locum; si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est; si determinatur, habet lineam extremam quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia quae, dum in loco [quo] est, a loco determinatur et, dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. [2] At tu infinitam facis dicens: 'Infinita est autem eo quod semper est'. [3] Et si qui discipulorum tuorum uoluerit argumentari, quasi infinitam? aeuo, non modo corporis intellegi uelis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. 'Vnde,' inquis, 'nec tota fabricatur sed partes eius.' Adeo corpore infinita, non tempore est et obduceris corpore am infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. [4] Sed tamen cur non totam eam formauerit deus non scio, nisi qua ut inualidus aut inuidus. Itaque [ut] dimidium eius quae non tota formata sit quaero, qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy