• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

VIII.

[1] Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius utitur; nemo non subicitur ei de cuius eget ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo qui praestat de suo uti non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit sed egenti se deo praestitit diuitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae uelit. [2] Grande re uera beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quae deus cognosceretur et omnipotens uocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens: ex nihilo omnia proferre. [3] Sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci, coaequalis deo, immo et adiutrix, nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum patriarchae philosophi; prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Hermogenem
Translations of this Work
Against Hermogenes Compare
Contre Hermogène Compare
Gegen Hermogenes. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy