• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

30

[1] ideoque neo operationes necessarias sibi existimant neo ulla disciplinae mania observant martyrii quoque eludentes necessitatem qua volant interpretatione. hanc enim regulam animali semini praestitutam ut salutem quam non de privilegio status possidemus de suffragio actus elaboremus. nobis enim inscriptura huius seminis qui imperfectae scientiae sumus qua non norimus Theletum et utique abortui deputatur (quod mater illorum!). [2] sed nobis quidem — vae si excesserimus in aliquod disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. [3] illi vero et de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent blandiente suis Achamoth quoniam et ipsa delinquendo proficit. nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum “comiti,” id est feminae, adhaerendi. alioquin degenerem nec legitimum veritatis qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. et quid facient spadones quos videmus apud illos?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy