• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

37

[1] accipe alia ingenia circulatoria insignioris apud eos magistri qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: “est (inquit) ante omnia Proarche inexcogitabile et inenarrabile innominabile quod ego nomino Monoteta. cum hac erit alia virtus quam et ipsam appello Honoteta. [2] Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale innascibile invisibile quod Sermo Monada vocavit. huic adest consubstantiva virtus quam appellat Unionem. hae igitur virtutes, Solitas, Unitas Singularitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt.” o differentia, mutetur Unio et Unitas et Singularitas et Solitas quaqua designaveris — unum est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy