• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De anima De Anima

XIV.

[1] Singularis alioquin et simplex et de suo tota est, non magis structilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. Itaque quia non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis. Nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. [2] Diuiditur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque ab Aristotele et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes Apollophanen, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικόν, et a rationali, quod aiunt λογικόν, in decem septem exinde prosecuit; ita aliae ex aliis species diuidunt animam. [3] Huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus auditus gustus tactus odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita diuidatur in membra, ut isti uolunt animam. [4] Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa diuisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus. [5] Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur et quibus ex se diuisionibus detineantur et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt; nobis pauca conuenient.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Anima
Translations of this Work
A Treatise on the Soul Compare
De l'âme Compare
Über die Seele. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy