• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De carne Christi

XVI

[1] Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille quasi nos affirmemus idcirco Christum terreni census induisse carnem ut evacuaret in semetipso carnem peccati. quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia qua putavit tanquam ipsam carnem Christi opiriemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus et venturam inde in suggestu paternae claritatis praedicemus. [2] adeo, ut evacuatam non possumus dicere , ita nec peccatricem in qua dolus non fuit. defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo sed peccatum carnis, non materiam sed naturam, nec substantiam sed culpam, secundum apostoli auctoritatem dicentis, Evacuavit peccatum in carne. [3] nam et alibi in similitudine inquit carnis peccati fuisse Christum, non quod similitudinem carnis acceperit quasi imaginem corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum, genere non vitio Adae aequanda. [4] hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in illa peccatum evacuatum, dum in Christo sine peccato habetur quae in homine sine peccato non habebatur. at neque ad propositum Christi faceret evacuantis peccatum carnis non in ea carne evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam: quid enim magnum si in carne meliore et alterius (id est non peccatricis) naturae naevum peccati peremit? 'Ergo, inquies, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi.' [5] noli constringere explicabilem sensum: nostram enim induens suam fecit, suam faciens non peccatricem eam fecit. ceterum, quod ad omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non ex semine viri factum: sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem carnis transire materiam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De carne Christi
Translations of this Work
De la chair de Jesus-Christ Compare
On the Flesh of Christ Compare
Über den Leib Christi. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the flesh of Christ

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy