4.
De Ptolomaida misimus maritimam. Venimus in finibus Galilaeae in civitatem, quae vocatur Diocaesarea, in qua adoravimus; quia sic dicentes nobis, amula*m et canistellum sanctae Mariae. In quo loco erat et cathedra, ubi sedebat, quando ad eam angelus venit. Deinde ad milia tria venimusin Canam, ubi ad nuptias fuit dominus, et accumpsimus in ipso accubitu, ubi ego indignus nomina parentum meorum scripsi. Ex quibus hydriae duae ibi sunt et implevi unam ex ea vino et in collum plenam levavi et obtuli ad altare et in ipso fonte pro benedictione lavimus.