• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

VII.

[1] Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem (quae) contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et ego confitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre meo: devito passionem, confundo confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei: infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur: quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus.

[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciens dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae demonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam turpi et indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit, qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam.

[4] Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Fuga in Persecutione
Translations of this Work
De Fuga in Persecutione Compare
De la fuite pendant la persécution Compare
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy