• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXI. *Contra Epistolam Donati haeretici, liber unus.* \--\[Non exstat.\]

3.

Item quod dixi Donatum, cujus epistolam refellebam, rogasse ut Imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos judices daret; non ipsum, sed alium Donatum, ejusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat Carthaginensis Donatistarum episcopus, sed a Casis-nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit. Nec sane Donatus Carthaginensis ut Christiani rebaptizarentur instituit; quod ego eum instituisse credideram, quando ejus epistolae respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum sit, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus 1? iste sic posuit tanquam scriptum esset, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? Nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, verumtamen afros, ut non esset in medio, et iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc scissem, non in istum tanquam in furem divini eloquii, vel violatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.


  1. Id. XXXIV, 30 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy