• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXII. *Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.*

4.

Alio loco 1, Nisi quisque, inquam, voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: « Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum » 2. Quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est nisi à Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 3. Cum enim hoc sit in potestate quod, cum volumus, facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas à Domino. Eo modo ergo dat potestatem. Sic intelligendum est et quod dixi postea, In nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur; quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem: quae cum fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque impossibile fuit. Hic liber sic incipit: De eo quod scriptum est, « In principio fecit Deus coelum et terram. »


  1. Cap. 26  ↩

  2. Matth. XII, 33  ↩

  3. Joan. I, 12 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy