• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXIV. *Expositio Epistolae ad Galatas, liber unus.*

1.

Post hunc librum exposui ejusdem apostoli Epistolam ad Galatas, non carptim, id est aliqua praeter mittens, sed continuanter et totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. In quo illud quod dictum est, Priores ergo apostoli veraces, qui non ab hominibus, sed a Deo per hominem missi sunt, per Jesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus apostolus, qui per Jesum Christum totum jam Deum post resurrectionem ejus missus est, propter immortalitatem dictum est, totum jam Deum, quam post resurrectionem habere coepit; non propter divinitatem semper immortalem, a qua nunquam recessit, in qua totus Deus erat, et cum moriturus adhuc erat. Hunc autem sensum sequentia manifestant; adjunxi enim dicens: Priores sunt caeteri Apostoli per Jesum Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem: [Col. 0623] novissimus est apostolus Paulus per Jesum Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem 1. Hoc enim dixi, exponens quod ait Apostolus, Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem: quasi jam Jesus Christus non sit homo. Sequitur enim, Qui suscitavit illum a mortuis 2: ut hinc appareret cur dixerit, Neque per hominem. Proinde, propter immortalitatem jam nunc non homo Christus Deus: propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in coelum, etiam nunc mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 3, quoniam sic veniet quomodo eum viderunt qui viderunt euntem in coelum 4.


  1. Num. 2  ↩

  2. Galat. I, 1  ↩

  3. I Tim. II, 5  ↩

  4. Act. I, 11 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy