CAPUT XXVI. De Diversis Quaestionibus octoginta tribus, liber unus.
Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber cujus est titulus: de Diversis Quaestionibus octoginta tribus. Cum autem dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; jussi eas jam episcopus colligi, et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat. Harum quaestionum est prima, utrum anima a seipsa sit. Secunda, de libero arbitrio. Tertia, utrum Deo auctore sit homo deterior. Quarta, quae sit causa ut sit homo deterior. Quinta, utrum animal irrationale beatum esse possit. Sexta, de malo. Septima, quae proprie in animante anima dicatur. Octava, utrum per se anima moveatur. Nona, utrum corporeis sensibus percipi veritas possit. In qua illud quod dixi, Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio verum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale aliquid reveletur. Decima, utrum corpus a Deo sit. Undecima, quare Christus de femina natus sit. Duodecima, loco ubi titulus est, Sententia cujusdam sapientis; non est mea: sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere voluerunt. Est autem cujusdam Fontei Carthaginensis, de mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus. Decima tertia est, quo documento constet homines bestiis excellere. Decima quarta, non fuisse corpus Domini nostri Jesu Christi phantasma [Col. 0625] Decima quinta, de intellectu. Decima sexta, de Filio Dei. Decima septima, de scientia Dei. Decima octava, de Trinitate. Decima nona, de Deo et creatura. Vigesima, de loco Dei. Vigesima prima, utrum Deus auctor mali non sit. Ubi videndum est, ne male intelligatur quod dixi, Mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est; quia in quantum sunt, in tantum bona sunt: et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est iis qui puniuntur. Sed hoc ita dixi quemadmodum dictum est, Deus mortem non fecit 1; cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est 2. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis; sed in bonis Dei operibus est, quoniam justum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod justum est. Vigesima secunda, Deum non pati necessitatem. Vigesima tertia, de Patre et Filio. Ubi dixi quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam: sed melius istam quaestionem in libro postea de Trinitate tractavimus. Vigesima quarta, utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est: sed ut ad recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur. Vigesima quinta, de cruce Christi. Vigesima sexta, de differentia peccatorum. Vigesima septima, de providentia. Vigesima octava, quare Deus mundum facere voluerit. Vigesima nona, utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo. Trigesima, utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. Trigesima prima, nec ipsa mea est, sed Ciceronis