• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT PRIMUM. *Ad Simplicianum, libri duo.*

2.

In secundo libro tractantur caeterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini in Saül 1; cum alibi dicatur, Et spiritus Domini malus in Saül 2. Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusquam potestate quid possit 3. Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino. Secunda quaestio est, quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül 4. Tertia, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur, et loqueretur cum eo 5. Quarta, de eo quod scriptum est: Intravit rex David, et sedit ante Dominum 6. Quinta, de eo quod dixit Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam: [Col. 0631] tu male fecisti occidere filium ejus 7. Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane.


  1. I Reg. X, 10  ↩

  2. Ibid. XVI, 14  ↩

  3. Lib. 2, quaest. 1  ↩

  4. I Reg. XV, 11  ↩

  5. Ibid. XXVIII, 7-20  ↩

  6. II Reg. VII, 18  ↩

  7. III Reg. XVII, 20 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy