• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XVI. De Consensu Evangelistarum, libri quatuor.

Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trisitate dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam dissentientibus calumniantur: quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo nolunt Evangelio credere; quia non ab ipso illa conscripta sunt, sed ab ejus discipulis, quos existimant ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse. In quo libro quod dixi, Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum 1; est quidem et hoc credibile, ut Hebraei, velut Abrahaei, dicti esse videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati, qui vocabatur Heber, tanquam [Col. 0637] Heberaei, de qua re in libro sexto decimo de Civitate Dei, satis disserui 2. In secundo, cum agerem de duobus patribus Joseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum 3. Sed dicendum fuit, alteri adoptatum. Defuncto enim, quod magis credendum est, secundum Legem fuerat adoptatus; quoniam qui eum genuit, ejus matrem, fratris defuncti conjugem duxerat. Item ubi dixi, Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit 4; per cujus nominis prophetam, dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur. Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.


  1. Cap. 14, n. 21  ↩

  2. Cap. 11  ↩

  3. Cap. 3, n. 5  ↩

  4. Cap. 4, n. 12 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy