• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XVIII. De Baptismo, libri septem.

Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros de Baptismo scripsi; in quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas, et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum schisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi 1, Ecclesiam non habentem maculam aut rugam 2; non sic accipiendum est quasi jam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum [Col. 0638] suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra 3. In quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem 4, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum non fuerit baptizatus, incertum est. In libro septimo, de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis 5, sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis; in malis autem lignea et fictilia


  1. Lib. 1, c. 17; lib. 3, c. 18; et lib. 4, cc. 3, 4  ↩

  2. Eph. V, 27  ↩

  3. Matth. VI, 12  ↩

  4. Cap. 22, n. 29  ↩

  5. Cap. 51, n. 99  ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy