2.
In quinto libro 1, et ubicumque in eis libris posui, De semine cui repromissum est, quod dispositum sit per Angelos in manu mediatoris 2; non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime graecos. De Lege enim dictum est, quod tanquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi, Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato 3, non sic accipiendum est, tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis 4, magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipartita est.