• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT IV. *Soliloquiorum libri duo.*

3.

Et ubi dixi de Patre et Filio, Qui gignit, et quem gignit, unum est 1; dicendum fuit, unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur, dicens: Ego et Pater unum sumus 2. Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto jam beatam esse animam dixi, nisi forte spe. Item quod dixi, Ad sapientiae conjunctionem non una via perveniri 3, non bene sonat; quasi alia via sit praeter Christum, qui dixit: Ego sum via 4. Vitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum; quamvis alia sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus in Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me 5. Et in eo quod ibi dictum est, Penitus esse ista sensibilia fugienda 6, cavendum fuit ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit: Omne corpus esse fugiendum. Non autem dixi ego, Omnia sensibilia; sed, ista, hoc est, corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit: Non autem talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi coelo novo et terra nova.


  1. Lib. 1, c. 1, n. 4  ↩

  2. Joan. X, 30  ↩

  3. Lib. 1, c. 13, n. 23  ↩

  4. Joan. XIV, 6  ↩

  5. Psal. XXIV, 4  ↩

  6. Lib. 1, c. 14, n. 24 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy