3.
Quid sit etiam quod dixi, Anima si caret corpore, in hoc mundo non est 1, non potui recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore, aut in hoc mundo non sunt? Quasi vero inferi non sint in hoc mundo. Sed quia carere corpore, in bono posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est, quo animatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum 2. Hoc totum prorsus temere dictum est. Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina.