1.
Jam baptizatus autem cum Romae essem, nec [Col. 0592] ferre tacitus possem Manichaeorum jactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros; unum de Moribus Ecclesiae Catholicae; alterum de Moribus Manichaeorum.