3.
Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo. Ubi videor dicere potius debuisse, Redderer Deo, cui me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius reversus est ad semetipsum, et tunc ait: Surgam, et ibo ad patrem meum 1; ideo sic sum locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum mancipium Domino 2. Quod ergo dixi, cui me maxime debeo, ad homines retuli: magis enim mihi me debeo, quam hominibus caeteris, quamvis Deo magis quam mihi. Hic liber sic incipit: Quoniam video te abundare otio.