• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT X. *De Genesi adversus Manichaeos, libri duo.*

2.

Quod vero dixi, Illud autem non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium, se ad ejus praecepta implenda convertunt; quod omnes homines possunt, si velint 1, non existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse, si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum augetur munere charitatis, ut possint: quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni. Quod vero ibi legitur, benedictionem Dei qua dictum est, Crescite et multiplicamini 2, in carnalem fecunditatem post peccatum conversam esse credendam 3; si non potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines nisi peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est consequens, ut ideo intelligatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae virides, et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus avibus, et omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus vivere videantur 4. Fieri enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter obedientiam qua ipsi homines Deo sine ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et aves omni modo habere servientes. Item movere potest quomodo dixerim de populo Israel, Adhuc corporali circumcisione et sacrificiis, tanquam in mari gentium populus ille legi serviebat (Id., [Col. 0600] c. 23, n. 40); quandoquidem apud gentes sacrificare non poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse; nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur.


  1. Lib. 1, c. 3, n. 6  ↩

  2. Gen. I, 28  ↩

  3. Lib. 1, c. 19, n. 30  ↩

  4. Id., c. 20, n. 31 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy