• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIII. *De Vera Religione, liber unus.*

4.

Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adjuvat Deus 1. Quod non ita intelligendum est, quasi tantummodo tales adjuvet, cum adjuvet etiam non tales ut sint tales, id est, ut diligenter et pie quaerant: tales autem adjuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, jam erit consequens ut post mortem corporalem quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati 2. Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius, ut nec alimentis corporalibus sustentetur; sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum vivificantem, qua causa etiam spirituale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est in animam viventem.


  1. Cap. 10, n. 18-20  ↩

  2. Cap. 12, n. 25 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy