• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIV. *De Utilitate credendi, ad Honoratum liber unus.*

3.

Et quod dixi, Multum interesse utrum aliquid [Col. 0607] mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus; an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post, Quod scimus igitur, debemus rationi: quod credimus, auctoritati 1, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam divina Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod percipimus nostri corporis sensibus, et quod fide dignis credimus testibus; dum tamen inter haec et illud quid distet intelligamus.


  1. Cap. 11, n. 25 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy