• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XV. *Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.*

7.

Illud autem quaeri potest quomodo dixerim, Etiam si sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt; non illas ideo malas haberi oportere, quia nos cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus; quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus superius [Col. 0611] loqui coeperam dicens: Quanquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia; non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas summum bonum 1. De his enim disputationem usque ad hunc locum perduxi, ubi dixi: Etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, etc. Quaeri ergo potest, cur, dixerim quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non debuerim, non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi, quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos ejus bonos esse in genere suo, et in ea natura in qua eos creavit Deus ordine proprio tales quales sunt: sed nobis malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis; si autem caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et hoc qui dicunt, videntur sibi ut id probent, de Scripturis adhibere idonea testimonia; vel illud quod scriptum est in libro Job (XL, 14), cum diabolus describeretur, Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis suis; vel illud, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei 2. Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos qui hoc non sentiunt, sed adversus alios qui hoc sentiunt suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem longiorem: cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen debere Manichaeos ac jam posse convinci, introducentes insanissimo errore, naturam mali aeterno bono coaeternam. Ideo ergo dixi, quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta; quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram, secundum Scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolvi.


  1. Cap. 13, n. 20  ↩

  2. Psal. CIII, 26 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy