• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIX. *De Sermone Domini in monte, libri duo.*

2.

Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam evangelicam repetens dixissem, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 1; adjunxi dicens, Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus 2: sic accipiendum est, non ut in Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse; sed hactenus hic ista posse compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac vita potest esse perfectio. Non enim dictum est, Ista in hac vita compleri possunt, nam completa esse in Apostolis credimus; sed dictum est, sicut completa esse in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis completa sunt, id est quadam perfectione, cujus capax est ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? 3 [Col. 0615]


  1. Matth. V, 9  ↩

  2. Lib. 1, c. 4, n. 12  ↩

  3. I Cor. XV, 55. ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy