• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIX. *De Sermone Domini in monte, libri duo.*

3.

Alio loco 1 quod interposui testimonium, Non enim ad mensuram dat Deus spiritum 2, nondum intellexeram de Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Elisaeus quam fuit in Elia. Item quod scriptum est, Iota unum, aut unus apex non transiet a lege donec omnia fiant 3, cum exponerem, nihil dixi posse aliud intelligi, nisi vehementem perfectionis expressionem 4. Ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intelligi, ut tamen verum sit, neminem jam utentem voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam quod jubemur dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 5: quam orationem usque in finem saeculi tota dicit Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.


  1. Lib. 1, c. 6, n. 17  ↩

  2. Joan. III, 34  ↩

  3. Matth. V, 18  ↩

  4. Lib. 1, c. 8, n. 20  ↩

  5. Matth. VI, 12 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy