• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 1

Cognoscam te, cognitor meus, congoscam sicut et cognitus sum. virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, venit ad lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

[Col. 0779]

1. Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut et cognitus sum 1. Virtus animae meae, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga 2. Haec est spes mea, ideo loquor; et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. Caetera vero vitae hujus tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti 3, quoniam qui facit eam, venit ad lucem 4. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.


  1. I Cor. XIII, 12  ↩

  2. Ephes. V, 27  ↩

  3. Psal. L, 8  ↩

  4. Joan. III, 21 ↩

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy