• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 9

Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaesitionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit aut praeterierit, sicut vox inpressa per aures vestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret; aut sicut odor dum transit et vanescit in ventos olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus, qui certe in ventre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira celeritate capiuntur, et miris tamquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. Hic sunt et illa omnia quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et praeterierit, sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy