• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum 1, neque commemorantem quoto die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, [Col. 0832] ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum; sed et toto, in manifestatione, facie ad faciem 2: non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo haec primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed coelum coeli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam: propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.


  1. Gen. I, 1  ↩

  2. I Cor. XIII, 12 ↩

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 13

Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque conmemorantem, quanto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum caeli, -- caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, -- et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: -- propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et incompositam: -- propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy