• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae spiritualis et corporalis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo [Col. 0837] suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus quae in eis sunt.

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 20

Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram. id est in verbo sui sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem, vel spiritalem corporalemque creaturam: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus universam istam molem corporei mundi huius, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam, confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus, quae in eis sunt.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy