• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

3. Sat erat mihi, Domine, adversus deceptos illos et deceptores, et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum: sat erat ergo illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes qui audieramus concussi sumus. Quid erat tibi factura nescio quae gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses? Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum, vel proles de ipsa substantia tua, misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset: et hanc esse animam, cui tuus sermo, servienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer subveniret; sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque, si te, quidquid es, id est, substantiam tuam qua es, incorruptibilem dicerent; falsa esse illa omnia et exsecrabilia: si autem corruptibilem; idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat ergo erat istud adversus eos omnimodo evomendos a pressura pectoris; quia non habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 2

Sat erat mihi, domine, adversus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum, sat erat ergo illud, quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes, qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum vel proles de ipsa substantia tua misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatudine in miseriam verteretur, et egeret auxilio, quo erui purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo servienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer, subveniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima voce abominandum. sat erat ergo istuc, adversus eos omni modo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent, sine horribile sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy