• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEPTIMUS.* Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum, atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universae creaturae tuae; quia extra non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem posuisti ei. In partibus autem ejus quaedam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis, et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia haec quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem: Non essent ista: quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum tuum: montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum. Cum vero etiam de coelis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes Angeli tui, omnes virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, coeli coelorum et [Col. 0744] aquae quae super coelos sunt, laudent nomen tuum


pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy