• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEPTIMUS.* Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum, atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari; praesertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet Verbum caro factum 1, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex iis quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non haesisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cum corpore sine mente animum sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia, et perfectiore participatione sapientiae praeferri caeteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, catholicae fidei collaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod Verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos 2.


  1. Joan. I, 14  ↩

  2. I Cor. XI, 19 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy