• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER OCTAVUS.* Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Aegyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus.

CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Juliani temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam; quem legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo linguas infantium facis disertas 1: non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quae mihi esse coeperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus sola certa jucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam.

11. Sic intelligebam, meipso experimento, id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 2. Ego quidem in utroque; sed magis ego in eo quod in me approbabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id [Col. 0754] patiebar invitus, quam faciebam volens. Sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens, quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa poena sequeretur? Et non erat jam illa excusatio, qua videri mihi solebam propterea nondum me contempto saeculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.

12. Ita sarcina saeculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare praestat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est, cumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuae charitati me dedere, quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et vincebat; hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus 3: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quod responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et Sine paululum, in longum ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum lex alia in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in legem peccati, quae in membris meis erat. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo in eam volens illabitur. Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum? 4


  1. Sap. X, 21  ↩

  2. Galat. V, 17  ↩

  3. Ephes. V, 14  ↩

  4. Rom. VII, 22 25. ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy