• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER NONUS.* Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo Baptismate, ac de Monnicae matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, aetatis videlicet Augustini trigesimum tertium.

CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

13. Renuntiavi, peractis vindemialibus; ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire delegissem, et illi professioni, prae difficultate spirandi ac dolore pectoris, non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistitituo, viro sancto Ambrosio pristinos errores meos, et praesens votum meum, ut moneret quid potissimum mihi de Libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam; credo, quod prae caeteris Evangelii vocationisque Gentium sit praenuntiator apertior. Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy