• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT II. De duplici coelo et terra.

2. Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti coelum et terram; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est haec terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum 1? Ubi est coelum quod cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit speciem [Col. 0827] pulchram in novissimis, cujus fundus est terra nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terrae nostrae coelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod Domino est, non filiis hominum.


  1. Psal. CXIII, 16 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy