• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: Si non vultis hanc informitatem materiae coeli et terrae nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus [Col. 0838] eam coeli et terrae, aut solius terrae vocabulo significatam cum diceretur, In principio fecit Deus coelum et terram; ut id quod sequitur, Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod praescriptum est, fecit Deus coelum et terram. Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum haec audierint, et dicent: Informem quidem istam materiam non negamus a Deo factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim 1, et quae Apostolus distincte ait, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates 2, quae tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si in eo quod dictum est, fecit coelum et terram, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, Congregetur aqua quae est sub firmamento 3, ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quae super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audivimus, ubi autem factae sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus a Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?


  1. Isai. VI, 2; et XXXVII, 16  ↩

  2. Coloss. I, 16  ↩

  3. Gen. I, 9 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy