• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DUODECIMUS.* Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, *In principio fecit Deus coelum et terram.* Illic nomine *coeli* significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; *terrae* autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit; aliter autem [Col. 0839] quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quaeramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL) Compare
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy